facta est quoque fames in diebus David tribus annis iugiter
et consuluit David oraculum Domini dixitque Dominus propter
Saul et domum eius et sanguinem quia occidit Gabaonitas
vocatis ergo Gabaonitis rex dixit ad eos porro Gabaonitae
non sunt de filiis Israhel sed reliquiae Amorreorum filii
quippe Israhel iuraverant eis et voluit Saul percutere eos zelo
quasi pro filiis Israhel et Iuda
dixit ergo David ad Gabaonitas quid faciam vobis et quod
erit vestri piaculum ut benedicatis hereditati Domini
dixeruntque ei Gabaonitae non est nobis super argento et
auro quaestio contra Saul et contra domum eius neque volumus ut
interficiatur homo de Israhel ad quos ait quid ergo vultis ut
faciam vobis
qui dixerunt regi virum qui adtrivit nos et oppressit
inique ita delere debemus ut ne unus quidem residuus sit de
stirpe eius in cunctis finibus Israhel
dentur nobis septem viri de filiis eius et crucifigamus eos
Domino in Gabaath Saul quondam electi Domini et ait rex ego
dabo
pepercitque rex Mifiboseth filio Ionathan filii Saul
propter iusiurandum Domini quod fuerat inter David et inter
Ionathan filium Saul
tulit itaque rex duos filios Respha filiae Ahia quos
peperit Saul Armoni et Mifiboseth et quinque filios Michol
filiae Saul quos genuerat Hadriheli filio Berzellai qui fuit de
Molathi
et dedit eos in manu Gabaonitarum qui crucifixerunt illos
in monte coram Domino et ceciderunt hii septem simul occisi in
diebus messis primis incipiente messione hordei
tollens autem Respha filia Ahia cilicium substravit sibi
super petram ab initio messis donec stillaret aqua super eos de
caelo et non dimisit aves lacerare eos per diem neque bestias
per noctem
et nuntiata sunt David quae fecerat Respha filia Ahia
concubina Saul
et abiit David et tulit ossa Saul et ossa Ionathan filii
eius a viris Iabesgalaad qui furati fuerant ea de platea
Bethsan in qua suspenderant eos Philisthim cum interfecissent
Saul in Gelboe
et asportavit inde ossa Saul et ossa Ionathan filii eius
et colligentes ossa eorum qui adfixi fuerant
sepelierunt ea cum ossibus Saul et Ionathan filii eius in
terra Beniamin in latere in sepulchro Cis patris eius
feceruntque omnia quae praeceperat rex et repropitiatus est
Deus terrae post haec
factum est autem rursum proelium Philisthinorum adversum
Israhel et descendit David et servi eius cum eo et pugnabant
contra Philisthim deficiente autem David
Iesbidenob qui fuit de genere Arafa cuius ferrum hastae
trecentas uncias adpendebat et accinctus erat ense novo nisus
est percutere David
praesidioque ei fuit Abisai filius Sarviae et percussum
Philistheum interfecit tunc iuraverunt viri David dicentes non
egredieris nobiscum in bellum ne extinguas lucernam Israhel
secundum quoque fuit bellum in Gob contra Philistheos tunc
percussit Sobbochai de Usathi Seph de stirpe Arafa
tertium quoque fuit bellum in Gob contra Philistheos in
quo percussit Adeodatus filius Saltus polymitarius bethleemites
Goliath Gettheum cuius hastile hastae erat quasi liciatorium
texentium
quartum bellum fuit in Geth in quo vir excelsus qui senos
in manibus pedibusque habebat digitos id est viginti et
quattuor et erat de origine Arafa
blasphemavit Israhel percussit autem eum Ionathan filius
Sammaa fratris David
hii quattuor nati sunt de Arafa in Geth et ceciderunt in
manu David et servorum eius